monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 164

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 164
Nolo enim ut duae copulae scilicet spiritualis et carnalis studii in sacerdotibus sint; quoniam sacerdos iustitiam Dei sibi copulabit, ita ut uxor eius sit, cum qua caeteros populos enutriet et docebit, ut pater filios suos educare et docere solet. Et quomodo aptum esset ut sacerdos duas copulas in recta mensura exerceret: quae sibi in diversitate contrariae sunt. Quomodo? Una carnalis et alia spiritualis.